- CAERE
- CAEREurbs insignis in Hetruria, quae olim regionis totius caput fuit. Hanc olim Agyllam nominatam et a Pelasgis e Thessalia profectis conditam ferunt. Deinde vero Lydis, quos postea Tyrrhenos nominârunt, adversus Agyllinos bellum gerentibus, cum quidam murum subiens, urbis eius nomen percontatus fuisset, eique a Thessalo quodam de muro χαῖρε responsum esset, cô veluti omine a Tuscis acceptô, captam postea utbem, mutatô priori nomine Caere vocavêre. Verum tam splendidae, tamque gloriosae civitatis, Strabo l. 5. asserit, vix ulla fuâ aetate exstitifle vestigia, et solô balneorum vicinorum nomine, quae Caeretana dicebantur, fuisle celebratam. Ab hoc oppido, Caerites tabulae appellatae sunt, in quas Censores referri iubebant, quos notae causâ suffragiis privabant. Nam, urbe a Gallis caprâ, cum Caeretani eos, qui una cum sacris, aeternoque Vestae igne ad se profugerant, comiter hospitiô susccpislent, romani deinde, restitutâ in meliorem statum urbe, satis malignam illis gratiam retulerunt. Civitate enim quidem illos donârunt, suffragii autem ius iis non concesserunt: Πολιτείαν γὰρ δόντες ουκ ἀνέγραψαν εἰς τοὺς πολίτας. Ita Strabo ubi supra. A. Gellius vero paulo aliter, l. 16. c. 13. Primos autem municipes, inquit, sine suffragii iure, Caerites esse factos accepimus; concessumque illis, ut civitatis Romanae honorem quidem caperent: sed negotiis tamen, atque oneribus vacarent, pro sacris bellô Gallicô receptis, custoditisque. Hinc factum est, ut cum aliquem ignominiâ et contumeliâ dignum volumus significare, Caerite cerâ eum dignum esse dicamus. Horat. l. 1. Ep. 6. v. 62.Quid deceat, quid non obliti, Caerite cerâDigni.Vide Cluver. Ital. Ant. l. 2. p. 493. Nic. Lloydius. Nunc oppidul. est parvum Italiae, in ditione Pontific. in provinc. Patrimonii D. Petrii in colle, 3. milliar. a mari Mediterraneo et 8. a Bracciano, versus amnem Vacinam. Vulgo Cervetere. Dictum etiam fuit Caerete quibusdam et regio adiacens Sabatia ab antiquis. Baudrand.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.